monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 2, 22
Vel certe foris, in historiae littera, intus, intelligentia spirituali, de qua et Psalmista: Omnis, inquit, gloria filiae regis ab intus . Scriptaeque erant in eo tam intus quam foris lamentationes, et carmen, et vae. Lamentationes, de his qui ad poenitentiam provocantur, sicut Samuel et Apostolus Paulus plangebant atque lugebant Saul et Corinthios, quos salvare cupiebant . Carmen super his, qui Dei digni sunt testimonio, et quibus Psalmista praecipit: Cantate Domino canticum novum . Porro vae super illis qui penitus desperantur, et cum venerint in profundum peccatorum, contemnunt .